- CANDELA
- CANDELAquid proprie, vide infra, Lucerna. At pro lucerna olearia, apud recentioris aevi Scriptores passim; sicut κανδήλα Graecis usurpatur. Sophronius Patriarch. Hierosolymit Τοῦ τῆς κανδηλας ἐλάιου ἄνω πρὸ τῶ τοῦ Σωτῆρος ἐικόνος ἀπτο μένης λαβών. Et infra, τῆς κανδήλας λαμβάνει τὸ ἔλαιον, Candelae accipit oleum. Anonymus de Locis SS. Α῎νωθεν τοῦ ἁγίου τάφου κρεμοῦν ται κανδήλαιολς. Infra κρεμοῦν ται κανδήλιαδ, Pendent candelae quatuor, etc. aliter tamen vocem usurpante Auctore Chronici Alexandr. p. 686. ut videbimus infra, ubi de Papyro. Dominico Macro Candela, cereus funiculus est, a verbo candeo: cuiusmodi candelas, in Communione Romana in exsequiis accendi notissimum, more a Gentilibus receptô, sed damnatô Concilii Eliber. can. 34. ubi cavetur, Ne animae Sanctorum candelis inquietentur. Constantinopoli olim Imperator, quoties sollenni pompâ ad Templum ibat, duobus cereis erat comitatus; Patriarcha unicô: quod privilegiô postmodum ad Archiepiscopos Cypri, Bulgariae aliosque Metropolitas extensu, hodie omnibus Graecorum Episcopis in communi usu est: unde degradationis certissima nota, candelae exstinctio, uti de Arsenio Pattiarcha refert Pachymeres, l. 2. c. 13. Moris origo ex Apocalyps. c. 2. v. 5. Movebo candelabrum tuum. Similiter in Ecclesia Galliae Turonensis, Archiepiscopus in sollennitatibus ad sacrum celebrandum prodiens, praeeuntem hodieque cum candela accensa habet Thesauratium: quemadmodum in Mediolanensi Subdiaconus Sacerdoti, ad canendam Missam progredienti, manu candelam praefert, quae Cantharium appellari consuevit; alterâ thuribulum defereus: quae ceremonia etiam, cum Euangelium canitur, ibidem obtinet, etc. De superstitione XII. Candelarum, quibus nomina Apostolorum inseripta, vide Pachymerem in Andronico, Petrum Cluniac. et Gregorium Turonens. ut et Lapidem, cuius inscriptionem refert Car. Macer in Hierolex. Alia, candelas accensas sub coniugatorum pedibus ponendi, damnata est legibus ab Ottone Legato Pontisicio in Syria A. C. 1253. in Constitut. c. Simoniac. De alta: Candelam deferendi, ut vocatur in Concilio Nannetensi, dicemus infra ubi de Facularum accensoribus. Porro ritus, Candelas proiciendi et exstingnendi, in excommunicationibusmemoratur Reginoni; de Eccles. Discipl. l. 2. c. 409. Matthaeo Westmon. A. C. 1253. Aliis, Candelae de Madio mense, inter praestationes Eccles. referuntur in veter. Charta A. C. 1030. apud Unghellum in Episcopis Novar. Vide quoque hîc infra; in civitate Atrebatum Candela S. Lamberti, magnâ veneratione adservatur: de qua persuasum sibi incolae habent, B. Virginem eam illi praebuisse A. C. 1105. eiusque guttas in aquam resolutas morbis variis mederi, uti habet Ioh. Alberti apud Menochium Historiar. Centur. 4. c. 92. Simile quid, de Candelis, accensis in vigilia Assumptionis et in Missa eiusdem Festi, apud S. Matiam Maiorem Romae, refetunt Petrus Cluniac. et Gregor. Turonensis apud Macros in Hierolex. ubi eiusdem commatis quaedam reperies, de invocatione Apostolorum per XII. candelas, etc. De Candelarum apud Hebraeos usus adversus peieraturos, vide aliquid infra voce Periurium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.